monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 33, 6
Relicta autem sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit oculos suos ad mulierem. Audivimus vocem iustitiae, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi ergo attendentes se, et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inveniri non poterat. Ille autem qui adversarios eius repulerat lingua iustitiae, levans in eam oculos mansuetudinis, interrogavit eam: Nemo te condemnavit? Respondit illa: Domine, nemo. Et ille: Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo. Quid est, Domine? Faves ergo peccatis? Non plane ita. Attende quod sequitur: Vade, deinceps iam noli peccare. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum fautor esset, diceret, Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea liberatione esto secura; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit.